monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 8
Civitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument. inter civilia certamina tantum in ultionem satis est, quantum quisque ad male dicendum occupavit. Macerio qua violentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audivit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato! in Cn. Pompeium terra marique victorem fuit qui carmen componeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem; fuit aliquis, qui licentia carminis tres auratos currus contemneret! M. Brutus atrocissima eum eloquentia lacerat, cum quidem eius civili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait. atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit, ne esset reus, ut etiam disertus esse curaverit. solus hic est in nostra civitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior.